1. 1.
    re minör

    mozart'ın son eseri. ölümü, kıyamet gününü anlatır. requiem henüz tamamlanmadan mozart ölür.
    sanctus'tan sonrasını öğrencisi süssmayer'in tamamladığı bilinmektedir.

    Sözleri (Latince) ;

    1. Requiem
    Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis, te decet
    hymnus, Deus in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem; exaudi
    orationem meam, ad te omnis caro veniet.
    Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
    Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison.

    2. Dies irae
    Dies irae, dies illa solvet saeclum in favilla, teste David cum Sybilla.
    Quantus tremor est futurus, quando judex est venturus, cuncta stricte
    discussurus.

    3. Tuba mirum
    Tuba mirum spargens sonum per sepulchra regionum, coget omnes ante thronum.
    Mors stupebit et natura, cum resurget creatura, judicanti responsura.
    Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur, unde mundus judicetur.
    Judex ergo cum sedebit, quidquid latet apparebit, nil inultum remanebit.
    Quid sum miser tunc dicturus? quem patronum rogaturus, cum vix justus
    sit securus?

    4. Rex tremendae
    Rex tremandae maiestatis, qui salvandos salvas gratis, salva me, fons
    pietatis.

    5. Recordare
    Recordare Jesu pie, quod sum causa tuae viae, ne me perdas illa die.
    Quaerens me sedisti lassus, redemisti crucem passus; tantus labor non
    sit cassus.
    Juste judex ultionis, donum fac remissionis ante diem rationis.
    Ingemisco tanquam reus, culpa rubet vultus meus; supplicanti parce Deus.
    Qui Mariam absolvisti, et latronem exaudisti, mihi quoque spem dedisti.
    Preces meae non sum dignae, sed tu, bonus, fac benigne, ne perenni
    cremer igne.
    Inter oves locum praesta, et ab hoedis me sequestra, statuens in parte
    dextra.

    6. Confutatis
    Confutatis maledictis, flammis acribus addictis, voca me cum benedictis.
    Oro supplex et acclinis, cor contritum quasi cinis, gere curam mei finis.

    7. Lacrymosa
    Lacrymosa dies illa, qua resurget ex favilla judicandus homo reus.
    Huic ergo parce Deus, pie Jesu Domine, dona eis requiem! Amen!
    8. Domine Jesu
    Domine Jesu Christe! Rex gloriae! Libera animas omnium fidelium defunctorum
    de poenis inferni et de profundo lacu!
    Libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas Tartarus, ne cadant in obscurum:
    sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam, quam olim
    Abrahae promisisti, et semini ejus.

    9. Hostias
    Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus.
    Tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus: fac eas,
    Domine, de morte transire ad vitam, quam olim Abrahae promisisti, et
    semini ejus.

    10. Sanctus
    Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth! pleni sunt coeli et terra
    gloria tua.
    Osanna in excelsis.

    11. Benedictis
    Benedictis, qui venit in nomine Domini.
    Osanna in excelsis.

    12. Agnus Dei
    Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
    Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem sempiternam.
    Lux aeterna luceat eis, Domine, cum sanctis in aeternum, quia pius es.
    Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.

    son bölüm olarak başlangıç ve lux aeterna'nın birleşimi olan ve müzik olarak da başlangıç kısmı ile kyrie'nin müziğini paylaşan bir kıta okunur. icra edenlere göre bu kısım değişebilmektedir.
    4 ... ast
  2. 2.
    re minor olarak bilinsede aslında başka tonalitelerde kullanılmıştır.örneğin lacrimosa d minordur ama rex tremendae g minordur,ayrıca major tonda yazdığı bölümleri de mevcuttur
    5 ... her seye gotuyle gulen adam